COENA Domini

COENA Domini
COENA Domini
Graece Δεῖπνον Κυριακὸν, 1. Corinth. c. 11. v. 20. quae aliter Εὐλογία, Bdenedictio 1. Corinth. c. 10. v. 16.Ευχα ριςτία, Gratiarum actio, Matth. c. 26. v. 27. Καινὴ Διαθήκη, Novum Testamentum, Luc. c. 22. v. 20. Τράπεζα Κυρίου, Mensa Domini, 1. Corinth. c. 10. v. 21. Κλάσις ἄρτου, Fractio panis, 1. Corint. c. 10. v. 16. Κοινωνία, Communio, 1. Corinth. c. 10. v. eôd. et Σῶμα τοῦ Χριςτοῦ, Corpus Christi, appellatur ex verbis institutionis Matth. c. 26. v. 26. ut Ecclesiasticas eius appellationes, quarum 24. collegit Burmannus, praeteream: alterum est Christianorum Sacramentum, sacris veter. Israelitarum epulis ac conviviis respondens; uti in priscis inundationibus ac lotionibus Baptis mi quaedam imago fuit. Eius Auctor et Institutor Dominus noster, unde Domini cena dicitur; Administeri Apostoli, ac qui illos sequuti sunt, Ecclesiae rectores ac praesides, quibus peculiarem sacrorum curam ac ministerium dedit, ne promiscuô usu contaminentur, ac inter tractantium manus paulatim evilescant. Convivae in prima cena fuêre Apostoli: In Ecclesia postmodum Christiana, universi ad Mensam hanc accedebant, nullis de Fratrum coetu, qui Sacris intererant, exeuntibus, nisi qui ipsius Ecclesiae iudiciô ἀμύητοι adhuc erant, vel ob crimen arcebantur, Catechemenis videl. et Paenitentibus, quibus et Energumenos, si forre adessent, adiungebant. Qui Christanorum fervor labente dein disciplinâ, dum Fideles socordiae sese dedunt et dignos se S. Cena facere laborem existimant, ac sacris Symbolis carere malunt, non parum refrixit. Unde factum deinceps, ut multi, qui Sacris intererant, nihilominus communione abstinerent. Instituit autem Servator Convivium hoc sacruna, commemorandae ultimae ac emortuali cenae, utque tristissimae noctis illius imago, atpue universae passionis et sacrisicii eius memoria de Ecclesia numquam deperiret. Ac, sicut in Baptismo ritum quendam Iudaeorum initatus est, quem in novae Ecclesiae Sacramentum consecravit: ita haec Cena, ad mensam Paschalem primum coepta, cuius vel pars vel appendix erat, in N. T. Sacramentum commutata est, ac nobiliorem in usum dedicata; unde dein in Paschatis locum successit ac in
Ecclesia obtinuit. Postquam enim verus Agnus venisset, qui ipse in ultimo epulo praesens erat, ac luce suâ umbram illam explebat, sacrificalibus Agnis opus non amplius erat. Elementum ergo, utiin Convivio sacro, hîc duplex Panis et Vinum. Et quidem Panis, quô Christus in prima Cena usus est, fuit azymus: quod accidentarium erat, ex lege Paschatis, quae fermentô omni abstinere per eos dies iubebat. Unde vetus Ecclesia quottidianô ac cibariô usa est, plane ad sensum Domini, qui panem, quô in communibus epulis vescimur, ad concinniorem mysterii signisicationem, instituit. Quô et Apostoli tum in Iudaea, tum inter Gentes, postmodum usi sunt, Actor. c. 2. v. 42. et c. 20. v. 7. coll. cum 1. Corinth. c. 10. v. 16. 17. etc. 11. v. 26. cum azymus ad V. T. ceremonias potius pertineret. Vinum, Matthaei, c. 26. v. 29. Vitis genimen dicitur, cuius locô in regionibus, ubi vini penuria est, illud, quod vini vicem ibi praestat, usurpatur; quod idem de pane quoque intellectum vult Auctor praefatus. Utriusque copia solebat apud Veteres a Fidelibus spontaneâ liberalitate conferri, atque sic
ex collatitia dape S. Cena instrui. Unde oblationis, oblatarum ac cacrificii, nomina: ac reprehendit Cyprianus, Serm. de Eleemosynis, mulierem, quae in Dominicum sine sacrificio veniebat, ac partem ex sycrisicio, quod pauper obtulerat, sumebat. Addebant et alia dona, ad Agapen instruendam, de qua dictum suô locô. Porro Consecratio Symbolorum a Domino facta est, precibus, gratiarum actione, et expressis verbis, quibus voluntatem suam testatus Panem corporis, et Vinum sanguinis sui pignus Ecclesiae tradidit. Quod Servatoris exemplum vetus Ecclesia sancte imitata est: ut in qua audiebatur primum sacra Lectio, tum Concio vel Sermo; inde Preces concipiebantur etc. atque sic ad SS. Mysteriorum participationem accedebatur.Peractis enim precibus, post osculi colluctationem, quod Orationis signaculum Tertullianus vocat; et dextrae congressum, quod ipsi est panem miscere, afferebantur Praesidi a Ministro vel Diacono oblatarum partes. Quibus ille acceptis, postquam nomina offerentium faustâ commemoratione prosequutus esset, Panem et Vinum, clarâ voce audiente et Amen acclamante Populô, benedixit primum; dein Panem fregit, more a Cenis Iudaicis desumptô; postea ipse de eo gustavit, ex eodem more; distribuitque sacris convivis, additô accipiendi et comedendi mandatô. Similiter Poculum benedixit, vinum infudit, tradidit et omnes ex eo bibere iussit, secundum Marc. c. 14. v. 23. Cui S. Symbolorum usui postmodum alii usus ritusque extra S. Cenam accessêre. Processu enim temporis deferri facratus panis non solum ad absentes, sed etiam ad infirmos; quin imo vinô intinctus moribundis in os ingeri coepit; Unde commeatum et viaticum dixêre. Domum etiam persaepe secum adferebant fervente praesertim persecutione, quo quottidie Christum gustare atque ad certamen sese praeparare possent. Denique et alium praeterea panem habebant Veteres, sacrum quidem, sed non sacramentalem; quem, communis Fidei testandae causâ, Episcopi ad dioeceseos suae Presbyteros, vel ad alios Coepiscopos, missitabant: vocabant auteni istas micas Eulogias. Qui tamen ritus, ac nonnulli alii, Conciliorum auctoritate non semel compressi leguntur etc. Clausit Cenam Dominus Hymnô paschali, ac porro sermonibus sanctissimis extremam illam noctem transegit. Cuius exemplô et Veteres gratiarum actione ad extremum defungi, et darâ ex more pace populum dimittere solebant, sollenni formulâ, Ite in pace. Unde, quod concio tum missa esset, Missae nomen exortum est. Residuae autem micae, in Agaparum usum, quod S. Cenae, ut olim antecoenium, ita deinceps, mutatô ordine, perdiu velut corollarium fuit; vel, iis abolitis, Clero aut Catechumenis, aut pueris de ludo redeuntibus, aut denique pauperibus, cedebant. Locus primo privatae aedes, in quibus tamen Fratrum conventus; deinde Templa fuêre.Tempus quod attinet, prima Cena celebrata est Feriâ V. ante festum Paschatis; quem diem annuatim ecclesia vetus quoque servavit: ceteroquin et aliis diebus communicabant, praesertim Dominicô die, uti Iustinus testatur. Quod Horam, vespertinô tempore Christus convivatus est, ob Paschatis sollenne, quod aliô diei tempore fieri erat nefas. Servâruntque illud diu Veteres, quorum nocturnas et deinde antelucanas Cenas saepe legimus. Quamquam et aliae cenandi horae ipsis postmodum usurpatae fuerint. Nam ubi ieiunia vel semiieiunia agitabant, quâ horâ illâ solvebantur; vel ubi ieiunare non licebat, matutinô tempore Cenam faciebant. Plerumque autem ieiuni eam celebrabant; unde deinceps nata Latinorum lex, quâ Eucharistiam nisi ieiunantes non sumunt etc. Plura hanc in rem, utpote de Convivii huius Mysteril, et re significata; de eius efficacia et usu, de erroribus circa eam tum veter. Aquariorum, Artotyritarum, Cataphrygum, Gnosticorum, Marcosiorum, Semidalitarum, aliorum; tum hodiernorum non paucorum, aliisque huc pertinentibus, vide apud Ecclesiasticae Kei Scriptores, inprimis qui iam sub proelo sudat, Io. Casp. Suicerum in Thesauro Eccl. ut et hîc passim, in vocibus Dona, Eucharistia, Eulogia, Nôrunt Fideles, Panis Fractus Synaxis etc. Nec omittendum, in Communione Roman. hodieque sic dici quintam Feriam ultimae hebomadis Quadragesimae, quod eâ, uti dictum, mysterium Dominicae Cenae a Christo fuerit institutum. Vide Isidorum, de officiis Eccles. l. 1. c. 28. et Honorium Augustodum. l. 3. c. 84. In ea omnes Sacerdotes totumque, uti vocant, Clerum, ex decoreto soteris Papaead sacram Synaxon. accedere teneri, dicitur can. in Cena Domini de consecrat. dist. 2. idque cum stola in collo, Concil. Bracar. 3. can. 3. Excommunicatio insuper recitatur etc. Vide Dominicum Macrum in Hierolex. voce Feria V. in Cena Domini, ut et infra, Natalis calicis, it Partes, ubi de ritu utrâque manu S. Cenam sumendi inter alia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Coena Domini — Coena Dọmini   [mittellateinisch »Mahl des Herrn«] die, , in der katholischen Kirche das letzte Abendmahl Jesu, dann Bezeichnung für den Gründonnerstag …   Universal-Lexikon

  • In coena domini — (лат.  «за трапезой Господней», также «на вечери господней»[1]) начальные слова известной рекуррентной (повторяющейся) буллы, изданной Урбаном V в 1363 году. По повелению Пия V Булла ежегодно оглашалась в Риме в Великий четверг. Церемония… …   Википедия

  • In Coena Domini —     In Cœna Domini     † Catholic Encyclopedia ► In Cœna Domini     A papal Bull, so called from the feast on which it was annually published in Rome, viz, the feast of the Lord s Supper, or Maundy Thursday. The ceremony took place in the loggia… …   Catholic encyclopedia

  • In Coena Domini — was a recurrent papal bull between 1363 and 1770, so called from its opening words (Latin At the table of the Lord , referring to the liturgical feast on which it was annually published in Rome: the feast of the Lord s Supper), formerly issued… …   Wikipedia

  • In coena Domini — ( Lat.: Beim Mahle des Herrn) ist eine Päpstliche Bulle aus dem 13. Jahrhundert. Der älteste bekannte Text soll aus der Zeit um 1229 von Papst Gregor IX. stammen. Die Bulle ist eine Sammlung päpstlicher Exkommunikationssentenzen und… …   Deutsch Wikipedia

  • In coena domini — (лат. за трапезой Господней ) начальные слова известной буллы, изданной Урбаном V (1362 70), возобновленной Пием V в 1567 г. и Урбаном VIII в 1627 г. Эта булла содержит в себе обстоятельную защиту всех правовых притязаний папского престола вместе …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • In coena Domĭni — (lat., beim Mahle des Herrn), eine schon frühe (unter Urban V. im 14. Jahrh.) entstandene, aber vornehmlich durch Pius V. 1567 u. Urban VIII. 1627 erweiterte u. veränderte Bulle gegen Ketzer, Schismatiker u. Abtrünnige, ja selbst gegen alle… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • In coena domīni — (lat., »Beim Mahl des Herrn«), Anfangsworte der berühmten, 1364 von Urban V. auf Grund früherer Bestimmungen redigierten, die Ketzer und alle, die ihnen Beistand leisten, verfluchen den Bulle, die an jedem Gründonnerstag in Rom verlesen wurde.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • In coena Domini — In coena Domĭni (lat., »beim Mahle des Herrn«), Anfangsworte der ursprünglich (1364) von Papst Urban V. herrührenden sog. Nachtmahlsbulle, die eine Verwahrung aller Rechtsansprüche des päpstl. Stuhls nebst Exkommunikation und Verfluchung aller… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • In coena Domini — In coena Domini, lat., Anfangsworte der Bannbulle, welche jährlich am Gründonnerstag (daher ihr Name: Nachtmahlsbulle) in Rom verlesen wurde, gegen alle gerichtet, welche die Wirksamkeit der Kirche, wie dieselbe im Mittelalter bestand, irgendwie… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”